De Consolatione Philosophiae
post C. Moreschini
LIBER PRIMUS
[1m1]Carmina qui quondam studio florente peregi,
flebilis heu maestos cogor inire modos.
ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
et veris elegi fletibus ora rigant.
5 Has saltem nullus potuit pervincere terror,
ne nostrum comites prosequerentur iter.
Gloria felicis olim viridisque iuventae,
solantur maesti nunc mea fata senis.
Venit enim properata malis inopina senectus
10 et dolor aetatem iussit inesse suam.
Intempestivi funduntur vertice cani
et tremit effeto corpore laxa cutis.
Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
inserit et maestis saepe vocata venit!
15 Eheu, quam surda miseros avertitur aure
et flentes oculos claudere saeva negat!
Dum levibus male fida bonis fortuna faveret
paene caput tristis merserat hora meum:
nunc quia fallacem mutavit nubila vultum
20 protrahit ingratas impia vita moras.
Quid me felicem totiens iactastis, amici?
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
[1p1]
1. Haec dum me cum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem adstitisse mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum vultus, oculis ardentibus et ultra commumem hominum valentiam perspicacibus, colore vivido atque inexhausti vigoris, quamvis ita aevi plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. 2. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. 3. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat; quarum speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat. 4. Harum in extremo margine Π graecum, in supremo vero Θ legebatur intextum atque in utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. 5. Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. 6. Et dextra quidem eius libellos, sceptrum vero sinistra gestabat.
7. Quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus: 8. Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis? 9. Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes adsuefaciunt morbo, non liberant. 10. At si quem profanum, uti vulgo solitum vobis, blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem: nihil quippe in eo nostrae operae laederentur; hunc vero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum… 11. Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite! 12. His ille chorus increpitus deiecit humi maestior vultum confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit. 13. At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui visuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi. 14. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens vultum luctu gravem atque in humum maerore deiectum, his versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
[1m2]
Heu, quam praecipiti mersa profundo
mens hebet et propria luce relicta
tendit in externas ire tenebras,
terrenis quotiens flatibus aucta
5 crescit in immensum noxia cura!
Hic quondam caelo liber aperto
suetus in aetherios ire meatus
cernebat rosei lumina solis,
visebat gelidae sidera lunae
10 et quaecumque vagos stella recursus
exercet varios flexa per orbes
comprensam numeris victor habebat;
quin etiam causas unde sonora
flamina sollicitent aequora ponti,
15 quis volvat stabilem spiritus orbem
vel cur Hesperias sidus in undas
casurum rutilo surgat ab ortu,
quid veris placidas temperet horas
ut terram roseis floribus ornet,
20 quis dedit ut pleno fertilis anno
autumnus gravidis influat uvis
rimari solitus atque latentis
naturae varias reddere causas:
nunc iacet effeto lumine mentis
25 et pressus gravibus colla catenis
declivemque gerens pondere vultum
cogitur, heu, stolidam cernere terram.
[1p2]
1. Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. 2. Tum vero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? 3. Atqui talia contuleramus arma quae, nisi prior abiecisses, invicta te firmitate tuerentur. 4. Agnoscisne me? quid taces? pudore an stupore siluisti? mallem pudore, sed te, ut video, stupor oppressit. 5. Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque vidisset, admovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est. 6. Recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. 7. Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.
[1m3]
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
luminibusque prior rediit vigor,
ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
nimbosisque polus stetit imbribus
5 sol latet ac nondum caelo venientibus astris
desuper in terram nox funditur;
hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
verberet et clausum reseret diem
emicat et subito vibratus lumine Phoebus
10 mirantes oculos radiis ferit.
[1p3]
1. Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. 2. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obversatus fueram, Philosophiam. 3. Et: Quid, inquam, tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra virtutum, supero cardine delapsa venisti? an ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris? 4. An, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominis invidia sustulisti communicato tecum labore partirer? 5. Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis. Meam scilicet criminationem vererer et quasi novum aliquid acciderit perhorrescerem? 6. Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? nonne apud veteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certavimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae victoriam mortis me astante promeruit? 7. Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque velut in partem praedae traherent, vestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. 8. In quibus quoniam quaedam nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares imprudentia rata, nonnullos eorum profanae multitudinis errore pervertit. 9. Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis venenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, novisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. 10. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi videbantur. 11. Itaque nihil est quod ammirere si in hoc vitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. 12. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. 13. Qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. 14. At nos desuper irridemus vilissima rerum quaeque rapientes, securi totius furiosi tumultus eoque vallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
[1m4]
Quisquis composito serenus aevo
fatum sub pedibus egit superbum
fortunamque tuens utramque rectus
invictum potuit tenere vultum,
5 non illum minaeque ponti
versum funditus exagitantis aestum
nec ruptis quotiens vagus caminis
torquet fumificos Vesaevus ignes
aut celsas soliti ferire turres
10 ardentis via fulminis movebit.
quid tantum miseri saevos tyrannos
mirantur sine viribus furentes?
nec speres aliquid nec extimescas:
exarmaveris impotentis iram;
15 at quisquis trepidus pavet vel optat,
quod non sit stabilis suique iuris,
abiecit clipeum locoque motus
nectit qua valeat trahi catenam.
[1p4]
1. Sentisne, inquit, haec atque animo illabuntur tuo, an ὄνος λύρας? quid fles, quid lacrimis manas? Ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ: si operam medicantis exspectas, oportet vulnus detegas.
2. Tum ego collecto in vires animo: Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saevientis asperitas? nihilne te ipsa loci facies movet? 3. haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua mecum saepe de humanarum divinarumque rerum scientia disserebas? 4. talis habitus talisque vultus erat, cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum vias radio describeres, cum mores nostros totiusque vitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares? haecine praemia referimus tibi obsequentes? 5. atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti, beatas fore res publicas si eas vel studiosi sapientiae regerent vel earum rectores studere sapientiae contigisset. 6. Tu eiusdem viri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque civibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent. 7. Hanc igitur auctoritatem secutus, quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae amministrationis optavi. 8. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. 9. Inde cum improbis graves inexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.
10. Quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obvius excepi, quotiens Trigguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper avaritia vexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! numquam me ab iure quis ad iniuriam quisquam detraxit. 11. Provincialium fortunas tum privatis rapinis tum publicis vectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui. 12. Cum acerbae famis tempore gravis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam provinciam videretur, certamen adversum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur evici. 13. Paulinum consularem virum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione devorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. 14. Ne Albinum consularem virum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. 15. Satisne in me magnas videor exacerbasse discordias? sed esse apud ceteros tutior debui, qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos, quo magis essem tutior reservavi.
16. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. 17. Opilionem vero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decrevisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti, ni intra praescriptum diem Ravenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. 18. Quid huic severitati posse astrui videtur? atquin eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. 19. Quid igitur? nostraene artes ita meruerunt an illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio? itane nihil fortunam puduit, si minus accusatae innocentiae at accusantium vilita‹ti›s?
20. At cuius criminis arguimur, summam quaeris. Senatum dicimur salvum esse voluisse. 21. Modum desideras? delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur. 22. Quid igitur, o magistra, censes? infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? at volui nec umquam velle desistam. Fatebimur? sed impediendi delatoris opera cessavit. 23. An optasse illius ordinis salutem nefas vocabo? ille quidem suis de me decretis uti hoc nefas esset effecerat. 24. Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror vel occuluisse veritatem vel concessisse mendacium. 25. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandavi. 26. Nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? quarum fraus aperta patuisset si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas vires habet, uti licuisset. 27. Nam quae sperari reliqua libertas potest? atque utinam posset ulla! respondissem Canii verbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: “si ego”, inquit, “scissem, tu nescisses”.
28. Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetavit ut impios scelerata contra virtutem querar molitos, sed quae speraverint effecisse vehementer admiror. 29. Nam deteriora velle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. 30. Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesivit: “si quidem deus”, inquit, “est, unde mala? bona vero unde, si non est?” 31. Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse. 32. Sed num idem de patribus quoque merebamur? meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumve praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex avidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, universi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. 33. Scis me haec et vera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse: minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. 34. Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus vides: pro verae virtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. 35. Eccuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in severitate concordes ut non aliquos vel ipse ingenii error humani vel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta summitteret? 36. Si inflammare sacras aedes voluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen convictumve punisset; nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine neminem posse convinci!
37. Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt; quam uti alicuius sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. 38. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ. 39. Nec conveniebat vilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. 40. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reverendus ab omni nos huius criminis suspicione defendunt. 41. Sed – o nefas! – illi vero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso videbimur affines fuisse maleficio, quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. 42. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reverentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. 43. At vero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat eventum eaque tantum iudicat esse provisa quae felicitas commendaverit; quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. 44. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci; hoc tantum dixerim, ultimam esse adversae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur. 45. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli. 46. Videre autem videor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque novis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate verum ipsa etiam defensione privatos. Itaque libet exclamare:
[1m5]
O stelliferi conditor orbis,
qui perpetuo nixus solio
rapido caelum turbine versas
legemque pati sidera cogis,
5 ut nunc pleno lucida cornu
totis fratris obvia flammis
condat stellas luna minores,
nunc obscuro pallida cornu
Phoebo propior lumina perdat
10 et qui primae tempore noctis
agit algentes Hesperos ortus
solitas iterum mutet habenas
Phoebi pallens Lucifer ortu!
Tu frondifluae frigore brumae
15 stringis lucem breviore mora,
tu cum fervida venerit aestas
agiles nocti dividis horas.
tua vis varium temperat annum,
ut quas Boreae spiritus aufert
20 revehat mites Zephyrus frondes,
quaeque Arcturus semina vidit
Sirius altas urat segetes:
nihil antiqua lege solutum
linquit propriae stationis opus.
25 Omnia certo fine gubernans
hominum solos respuis actus
merito rector cohibere modo.
Nam cur tantas lubrica versat
Fortuna vices? premit insontes
30 debita sceleri noxia poena,
at perversi resident celso
mores solio sanctaque calcant
iniusta vice colla nocentes .
latet obscuris condita virtus
35 clara tenebris iustusque tulit
crimen iniqui.
Nil periuria, nil nocet ipsis
fraus mendaci compta colore.
sed cum libuit viribus uti,
40 quos innumeri metuunt populi
summos gaudent subdere reges.
O iam miseras respice terras,
quisquis rerum foedera nectis!
operis tanti pars non vilis
45 homines quatimur fortunae salo.
Rapidos, rector, comprime fluctus
et quo caelum regis immemsum
firma stabiles foedere terras!
[1p5]
1. Haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota: 2. Cum te, inquit, maestum lacrimantemque vidissem ilico miserum exsulemque cognovi; sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. 3. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti! ac, si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti: nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. 4. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἷς κοίρανός ἐστιν, εἷς βασιλεύς, qui frequentia civium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. 5. An ignoras illam tuae civitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur; at quisquis inhabitare eam velle desierit pariter desinit etiam mereri. 6. Itaque non tam me loci huius quam tua facies movet nec bibliothecae potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocavi. 7. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. 8. De obiectorum tibi vel honestate vel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia vulgi ore celebrentur. 9. Increpuisti etiam vehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna flevisti. 10. Postremus adversum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari, in extremo Musae saevientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, vota posuisti. 11. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diversumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te validiora remedia contingunt. 12. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt ad acrioris vim medicaminis recipiendam tactu blandiore mollescant.
[1m6]
Cum Phoebi radiis grave
cancri sidus inaestuat,
tum qui larga negantibus
sulcis semina credidit
5 elusus Cereris fide
quernas pergat ad arbores.
Numquam purpureum nemus
lecturus violas petas
cum saevis Aquilonibus
10 stridens campus inhorruit;
nec quaeras avida manu
vernos stringere palmites
uvis si libeat frui;
autumno potius sua
15 Bacchus munera contulit.
Signat tempora propriis
aptans officiis deus
nec quas ipse cohercuit
misceri patitur vices.
20 Sic quod praecipiti via
certum deserit ordinem
laetos non habet exitus.
[1p6]
1. Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? 2. – Tu vero arbitratu, inquam, tuo quae voles ut responsurum rogato. 3. – Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? 4. – Atqui, inquam, nullo existimaverim modo ut fortuita temeritate tam certa moveantur, verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae veritate depellat. 5. – Ita est, inquit nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantum divinae exsortes curae esse deplorasti; nam de ceteris quin ratione regerentur nihil movebare. 6. Papae autem, vehementer admiror cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. 7. Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis? 8. – Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. 9. – Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? 10. Sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio? – Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit. 11. – Atqui scis unde cuncta processerint. – Novi, inquam, deumque esse respondi. 12. – Et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? 13. Verum hi perturbationum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco hominem possint, convellere autem sibique totum exstirpare non possint. 14. Sed hoc quoque respondeas velim: hominemne te esse meministi? – Quidni, inquam, meminerim? 15. – Quid igitur homo sit poterisne proferre? – Hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? scio, et id me esse confiteor. 16. – Et illa: nihilne aliud te esse novisti? – Nihil. 17. – Iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam causam; quid ipse sis nosse desisti. Quare plenissime vel aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. 18. Nam quoniam tui oblivione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti; 19. quoniam vero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam vero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum vices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates quod te nondum totum natura destituit. 20. Habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed divinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit. 21. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere.
[1m7]
Nubibus atris
condita nullum
fundere possunt
sidera lumen.
5 si mare volvens
turbidus Auster
misceat aestum,
vitrea dudum
parque serenis
10 unda diebus
mox resoluto
sordida caeno
visibus obstat,
quique vagatur
15 montibus altis
defluus amnis
saepe resistit
rupe soluti
obice saxi
20 tu quoque si vis
lumine claro
cernere verum,
tramite recto
carpere callem:
25 gaudia pelle,
pelle timorem
spemque fugato
nec dolor adsit,
nubila mens est
30 vinctaque frenis
haec ubi regnant.
LIBER SECUNDUS
[2p1]
1. Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est: 2. Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis; ea tantum animi tui, sicuti tu tibi fingis mutata, pervertit. 3. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. 4. Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam revocare laboraverim. 5. Solebas enim praesentem quoque, blandientem quoque virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. 6. Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. 7. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit. 8. Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri vernacula nunc leviores nunc graviores modos succinat.
9. Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. 10. Hi semper eius mores sunt, ista natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet. 11. Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. Quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit. 12. Si probas, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. 13. An vero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit allatura maerorem? 14. Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud [fugax] quam futurae quoddam calamitatis indicium? 15. Neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri: rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. 16. Postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris. 17. Quodsi manendi abeundique scribere legem velis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? 18. Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret sed quo flatus impellerent promoveres; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti: dominae moribus oportet obtemperes. 19. Tu vero volventis rotae impetum retinere conaris? at, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.
[2m1]
Haec cum superba verterit vices dextra
et aestuantis more fertur Euripi,
dudum tremendos saeva proterit reges
humilemque victi sublevat fallax vultum.
5 Non illa miseros audit aut curat fletus
ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet.
Sic illa ludit, sic suas probat vires
magnumque su‹mm›is monstrat ostentum, si quis
visatur una stratus ac felix hora.
[2p2]
1. Vellem autem pauca te cum Fortunae ipsius verbis agitare; tu igitur an ius postulet animadverte. 2. “Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis? quam tibi fecimus iniuriam? quae tibi tua detraximus bona? 3. Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse quae repetis sponte concedam. 4. Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. 5. Nunc mihi retrahere manum libet: habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. 6. Quid igitur ingemescis? nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt: mecum veniunt, me abeunte discedunt. 7. Audacter affirmem, si tua forent quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses. 8. An ego sola meum ius exercere prohibebor? licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae vultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere: nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? 9. Haec nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. 10. Ascende, si placet, sed ea lege, ne uti ludicri mei ratio poscet descendere iniuriam putes. 11. An tu mores ignorabas meos? nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? 12. Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas? quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? 13. Nonne adulescentulus δύο πίθους, τὸν μὲν ἕνα κακῶν, τὸν δὲ ἕτερον ἐάων in Iovis limine iacere didicisti? 14. Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora? Tamenne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere iure desideres?”
[2m2]
Si quantas rapidis flatibus incitus
pontus versat harenas
aut quot stelliferis edita noctibus
caelo sidera fulgent
5 tantas fundat opes nec retrahat manum
pleno Copia cornu,
humanum miseras haud ideo genus
cesset flere querelas.
Quamvis vota libens excipiat deus
10 multi prodigus auri
et claris avidos ornet honoribus,
nil iam parta videntur,
sed quaesita vorans saeva rapacitas
alios pandit hiatus.
15 quae iam praecipitem frena cupidinem
certo fine retentent,
largis cum potius muneribus fluens
sitis ardescit habendi?
numquam dives agit qui trepidus gemens
20 sese credit egentem.
[2p3]
1. His igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet, dabimus dicendi locum. 2. Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegravat. 3. Et illa: Ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. 4. Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestivum fuerit admovebo. Verumtamen ne te existimari miserum velis: an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? 5. Taceo quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. 6. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicavit? 7. Praetereo (libet enim praeterire communia) sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates: ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. 8. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? 9. Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus quod nulli umquam privato commodaverat abstulisti. Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? 10. Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis. 11. Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta videbantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. 12. An tu in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque venisti? ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat? 13. Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est, etiam manentis. 14. Quid igitur referre putas tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?
[2m3]
Cum polo Phoebus roseis quadrigis
lucem spargere coeperit,
pallet albentes hebetata vultus
flammis stella prementibus.
5 Cum nemus flatu Zephyri tepentis
vernis inrubuit rosis,
spiret insanum nebulosus Auster,
iam spinis abeat decus.
Saepe tranquillo radiat sereno
10 immotis mare fluctibus,
saepe ferventes Aquilo procellas
verso concitat aequore.
Rara si constat sua forma mundo,
si tantas variat vices,
15 crede fortunis hominum caducis,
bonis crede fugacibus!
Constat aeterna positumque lege est
ut constet genitum nihil.
[2p4]
1. Tum ego: vera, inquam, commemoras, o virtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae velocissimum cursum. 2. Sed hoc est quod recolentem vehementius coquit: nam in omni adversitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem. 3. Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis movet, quam pluribus maximisque abundes mecum reputes licet. 4. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi divinitus inlaesum adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? 5. Atqui viget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod vitae pretio non segnis emeres, vir totus ex sapientia virtutibusque factus, suarum securus tuis ingemescit iniuriis. 6. Vivit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breviter includam, patri similis; vivit, inquam, tibique tantum vitae huius exosa spiritum servat, quoque uno felicitatem minui tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. 7. Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris vel paterni vel aviti specimen elucet ingenii? 8. Cum igitur praecipua sit mortalibus vitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiamnunc quae vita nemo dubitat esse cariora! 9. Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium valida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
10. Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit vides. 11. Et illa: promovimus, inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. 12. Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae vel numquam tota proveniat vel numquam perpetua subsistat. 13. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. 14. Ille utroque circumfluus vitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi; alius prole laetatus filii filiaeve delictis maestus illacrimat. 15. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. 16. Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est, et nisi ad nutum cuncta suppetant omnis adversitatis insolens minimis quibusque prosternitur: adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. 17. Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? hic ipse locus, quem tu exsilium vocas, incolentibus patria est. 18. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. 19. Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet? 20. Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! quae si etiam fruenti iucunda esse videatur, tamen quominus cum velit abeat, retineri non possit. 21. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
22. Quid igitur, o mortales, extra petitis intra vos positam felicitatem? Error vos inscitiaque confundit. 23. Ostendam breviter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? nihil, inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam velis nec fortuna possit auferre. 24. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. 25. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas adspirare non possit. 26. Ad haec, quem caduca ista felicitas vehit vel scit eam vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? si scit, metuat necesse est ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. 27. An vel si amiserit neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. 28. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. 29. Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum verum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
[2m4]
Quisquis volet perennem
cautus ponere sedem
stabilisque nec sonori
sterni flatibus Euri
5 et fluctibus minantem
curat spernere pontum,
montis cacumen alti,
bibulas vitet harenas:
illud protervus Auster
10 totis viribus urguet,
hae pendulum solutae
pondus ferre recusant.
Fugiens periculosam
sortem sedis amoenae
15 humili domum memento
certus figere saxo.
Quamvis tonet ruinis
miscens aequora ventus,
tu conditus quieti,
20 felix robore valli
duces serenus aevum
ridens aetheris iras.
[2p5]
1. Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo validioribus utendum puto. 2. Age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? 3. Divitiaene vel vestrae vel sui natura pretiosae sunt? quid earum potius? 4. aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. 5. Quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. 6. At eadem, si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae vero divitiae nisi comminutae in plures transire non possunt; quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. 7. O igitur angustas inopesque divitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt! 8. an gemmarum fulgor oculos trahit? sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines vehementer ammiror. 9. Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure videatur? 10. Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra vestram tamen excellentiam collocatae ammirationem vestram nullo modo mereantur. 11. An vos agrorum pulchritudo delectat? quidni? est enim pulcherrimi operis pulchra portio. 12. Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur. Num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari? 13. An vernis floribus ipse distingueris aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas? 14. Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. 15. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis; sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. 16. Paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
17. Iam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas: quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. 18. An vero te longus ordo famulorum facit esse felicem? qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino vehementer inimica; sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? 19. Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis computas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod vel amissis doleas vel laeteris retentis? 20. Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert? nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. 21. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur tuis ea divitiis annumerare maluisti.
22. Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? fugare, credo, indigentiam copia quaeritis. 23. Atqui hoc vobis in contrarium cedit; pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis varietatem, verumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate, non ambitus superfluitate metiantur.
24. Itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quaeratis? 25. Sic rerum versa condicio est ut divinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione videatur? 26. Et alia quidem suis contenta sunt, vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori vestro faciatis iniuriam. 27. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, vos dignitatem vestram infra infima quaeque detruditis. 28. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra bona esse iudicatis eisdem vosmet ipsos vestra existimatione summittitis. 29. Quod quidem haud immerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus vitio venit.
30. Quam vero late patet vester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! 31. At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud vero his tectum atque velatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
32. Ego vero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? minime, inquis. 33. Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus quicquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. 34. Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si vitae huius callem vacuus viator intrasses coram latrone cantares. 35. O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
[2m5]
Felix nimium prior aetas
contenta fidelibus arvis
nec inerti perdita luxu,
facili quae sera solebat
5 ieiunia solvere glande.
Non Bacchica munera norant
liquido confundere melle
nec lucida vellera Serum
Tyrio miscere veneno.
10 Somnos dabat herba salubres,
potum quoque lubricus amnis,
umbras altissima pinus.
Nondum maris alta secabat
nec mercibus undique lectis
15 nova litora viderat hospes.
Tunc classica saeva tacebant
odiis neque fusus acerbis
cruor horrida tinxerat arva.
Quid enim furor hosticus ulla
20 vellet prior arma movere,
cum vulnera saeva viderent
nec praemia sanguinis ulla?
utinam modo nostra redirent
in mores tempora priscos!
25 sed saevior ignibus Aetnae
fervens amor ardet habendi.
Heu, primus quis fuit ille
auri qui pondera tecti
gemmasque latere volentes,
30 pretiosa pericula fodit?
[2p6]
1. Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, qua vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tantas strages dederint? 2. Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. 3. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? ita fit ut non virtutibus ex dignitate sed ex virtute dignitatibus honor accedat. 4. Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere videamini? nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! 5. Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus? 6. Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est (fortunam loquor) possit exserere? 7. Num quicquam libero imperabis animo? num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amovebis? 8. Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. 9. Quid autem est quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? 10. Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. 11. Regulus plures Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse victorum catenis manus praebuit. 12. Ullamne igitur eius hominis potentiam putas qui, quod ipse in alio potest, ne id in se alter valeat efficere non possit?
13. Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis provenirent. Neque enim sibi solent adversa sociari: natura respuit ut contraria quaeque iungantur. 14. iIta cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet, natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. 15. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perveniunt.
16. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque velocitas adest manifestum est esse velocem. 17. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit: agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt adversa depellit. 18. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos. 19. Cur ita provenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. 20. Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.
[2m6]
Novimus quantas dederit ruinas
urbe flammata patribusque caesis
fratre qui quondam ferus interempto
matris effuso maduit cruore
5 corpus et visu gelidum pererrans
ora non tinxit lacrimis, sed esse
censor exstincti potuit decoris.
Hic tamen sceptro populos regebat
quos videt condens radios sub undas
10 Phoebus, extremo veniens ab ortu,
quos premunt septem gelidi Triones,
quos Notus sicco violentus aestu
torret ardentes recoquens harenas.
Celsa num tandem valuit potestas
15 vertere pravi rabiem Neronis?
heu gravem sortem, quotiens iniquus
additur saevo gladius veneno!
[2p7]
1. Tum ego: scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret. 2. Et illa: Atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas, allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. 3. Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis sic considera.
Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. 4. Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. 5. Huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. 6. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? 7. Adde quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius vitae distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diversitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem pervenire queat. 8. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta, Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. 9. Videsne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? an ubi Romani nominis transire fama nequit Romani hominis gloria progredietur? 10. Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur? 11. Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. 12. Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
13. Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros scriptorum inops delevit oblivio! quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas? 14. Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini cum futuri famam temporis cogitatis. 15. Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris? 16. Unius etenim mora momenti si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet habet tamen aliquam portionem; at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. 17. Etenim finitis ad se invicem fuerit quaedam, infiniti vero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. 18. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parva sed plane nulla esse videatur.
19. Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae virtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. 20. Accipe in huius modi arrogantiae levitate quam festive aliquis illuserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset, si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: “iam tandem”, inquit, “intellegis me esse philosophum?”. Tum ille nimium mordaciter: “intellexeram”, inquit, “si tacuisses”. 21. Quid autem est quod ad praecipuos viros (de his enim sermo est), qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? 22. Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino. 23. Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta, caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
[2m7]
Quicumque solam mente praecipiti petit
summumque credit gloriam,
late patentes aetheris cernat plagas
artumque terrarum situm;
5 brevem replere non valentis ambitum
pudebit aucti nominis.
Quid, o superbi, colla mortali iugo
frustra levari gestiunt?
licet remotos fama per populos means
10 diffusa linguas explicet
et magna titulis fulgeat claris domus,
mors spernit altam gloriam,
involvit humile pariter et celsum caput
aequatque summis infima.
15 Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
quid Brutus aut rigidus Cato?
signat superstes fama tenuis pauculis
inane nomen litteris.
Sed quod decora novimus vocabula
20 num scire consumptos datur?
iacetis ergo prorsus ignorabiles
nec fama notos efficit.
Quodsi putatis longius vitam trahi
mortalis aura nominis,
25 cum sera vobis rapiet hoc etiam dies
iam vos secunda mors manet.
[2p8]
1. Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando cum de hominibus fallax illa [nihil] bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. 2. Nondum forte quid loquar intellegis; mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. 3. Etenim plus hominibus reor adversam quam prosperam prodesse fortunam; illa enim semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur, haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. 4. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis, felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. 5. Postremo felix a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. 6. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. 7. Quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.
[2m8]
Quod mundus stabili fide
concordes variat vices,
quod pugnantia semina
foedus perpetuum tenent,
5 quod Phoebus roseum diem
curru provehit aureo,
ut quas duxerit Hesperos
Phoebe noctibus imperet,
ut fluctus avidum mare
10 certo fine coherceat,
ne terris liceat vagis
latos tendere terminos,
hanc rerum seriem ligat
terras ac pelagus regens
15 et caelo imperitans amor.
Hic si frena remiserit,
quicquid nunc amat invicem
bellum continuo geret
et quam nunc socia fide
20 pulchris motibus incitant
certent solvere machinam.
Hic sancto populos quoque
iunctos foedere continet,
hic et coniugii sacrum
25 castis nectit amoribus,
hic fidis etiam sua
dictat iura sodalibus.
O felix hominum genus,
si vestros animos amor
30 quo caelum regitur regat!
LIBER TERTIUS
[3p1]
1. iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. 2. Itaque paulo post: O, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti, adeo ut iam me post haec imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito. 3. Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. 4. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! 5. Quonam? inquam. Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. 6. Tum ego: Fac, obsecro, et quae illa vera sit sine cunctatione demonstra. 7. Faciam, inquit illa, tui causa libenter; sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.
[3m1]
Qui serere ingenuum volet agrum
liberat arva prius fruticibus,
falce rubos filicemque resecat,
ut nova fruge gravis Ceres eat.
5 Dulcior est apium mage labor,
si malus ora prius sapor edat.
Gratius astra nitent ubi Notus
desinit imbriferos dare sonos.
Lucifer ut tenebras pepulerit
10 pulchra dies roseos agit equos.
Tu quoque falsa tuens bona prius,
incipe colla iugo retrahere:
vera dehinc animum subierint.
[3p2]
1. Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: 2. Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. 3. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens; cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. 4. Hunc, uti diximus, diverso tramite omnes conantur adipisci: est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa devius error abducit. 5. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant elaborant, alii vero bonum quod sit dignissimum veneratione iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur. 6. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. 7. Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant voluptate diffluere. 8. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. 9. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero, quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna sed in virtute numeratur, reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. 10. Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. 11. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
12. Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus, consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre. 13. Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria, tamen bonum suum repetit, sed velut ebrius domum quo tramite revertatur ignorat. 14. Num enim videntur errare hi qui nihilo indigere nituntur? atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. 15. Num vero labuntur hi qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. 16. An in bonis non est numeranda potentia? quid igitur, num imbecillum ac sine viribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius? 17. An claritudo nihili pendenda est? sed sequestrari nequit, quin omne quod excellentissimum sit id etiam videatur esse clarissimum. 18. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? 19. Atqui haec sunt quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam. 20. Bonum est igitur quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
[3m2]
Quantas rerum flectat habenas
natura potens, quibus immensum
legibus orbem prouida servet
stringatque ligans inresoluto
5 singula nexu, placet arguto
fidibus lentis promere cantu.
Quamvis Poeni pulchra leones
vincula gestent manibusque datas
captent escas metuantque trucem
10 soliti verbera ferre magistrum,
si cruor horrida tinxerit ora,
resides olim redeunt animi
fremituque gravi meminere sui,
laxant nodis colla solutis
15 primusque lacer dente cruento
domitor rabidas imbuit iras.
Quae canit altis garrula ramis
ales caveae clauditur antro;
huic licet inlita pocula melle
20 largasque dapes dulci studio
ludens hominum cura ministret,
si tamen arto saliens texto
nemorum gratas viderit umbras,
sparsas pedibus proterit escas,
25 silvas tantum maesta requirit,
silvas dulci voce susurrat.
validis quondam viribus acta
pronum flectit virga cacumen;
hanc si curvans dextra remisit,
30 recto spectat vertice caelum.
Cadit Hesperias Phoebus in undas,
sed secreto tramite rursus
currum solitos vertit ad ortus.
Repetunt proprios quaeque recursus
35 redituque suo singula gaudent
nec manet ulli traditus ordo
nisi quod fini iunxerit ortum
stabilemque sui fecerit orbem.
[3p3]
1. Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. 2. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem valeant pervenire. 3. Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. 4. Quodsi neque id valent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
5. Primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas? 6. – Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer, reminisci non queo. 7. – Nonne quia vel aberat quod abesse non velles vel aderat quod adesse noluisses? – Ita est, inquam. 8. – Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? – Confiteor, inquam. 9. – Eget vero, inquit, eo quod quisque desiderat? – Eget, inquam. – Qui vero eget aliquo non est usquequaque sibi ipse sufficiens. – Minime, inquam. 10. – Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? – Quidni? inquam. 11. – Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere videbantur. 12. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his a quibus possidetur invitis nequeat auferri. – Fateor, inquam. 13. – Quidni fateare, cum eam cotidie valentior aliquis eripiat invito? unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? – Ita est, inquam. 14. – Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur. 15. – Quis id, inquam, neget? – Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam possit amittere. – Dubitari, inquam, nequit. 16. – In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes. 17. Quis autem modus est quo pellatur divitiis indigentia? num enim divites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? 18. Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri. 19. Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec submovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
[3m3]
Quamvis fluente dives auri gurgite
non expleturas cogat avarus opes
oneretque bacis colla Rubri litoris
ruraque centeno scindat opima bove,
5 nec cura mordax deserit superstitem
defunctumque leves non comitantur opes.
[3p4]
1. Sed dignitates honorabilem reverendumque cui provenerint reddunt. Num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? 2. Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent. Quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus, licet in curuli Nonium sedentem, strumam tamen appellat. 3. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant. 4. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? 5. Non enim possumus ob honores reverentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. 6. At si quem sapientia praeditum videres, num posses eum vel reverentia vel ea, qua est praeditus, sapientia non dignum putare? – Minime. 7. – Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. 8. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
9. In quo illud est animadvertendum magis: nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. 10. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant.
11. Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet? 12. Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit. 13. Sed quoniam id eis non propria vis sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico cum ad eos venerint qui dignitates eas esse non aestimant.
14. Sed hoc apud exteras nationes: inter eos vero apud quos ortae sunt num perpetuo perdurant? 15. Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? 16. Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.
17. Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
[3m4]
Quamvis se Tyrio superbus ostro
comeret et niveis lapillis,
invisus tamen omnibus vigebat
luxuriae Nero saevientis;
5 sed quondam dabat improbus verendis
patribus indecores curules.
Quis illos igitur putet beatos
quos miseri tribuunt honores?
[3p5]
1. An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet? quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? 2. Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint. O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur!
3. Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? 4. Sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. 5. Qua vero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem.
6. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit. 7. Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit? atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. 8. An tu potentem censes quem videas velle quod non possit efficere, potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur in servientium manu situm est? 9. Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem? quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit? 10. Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. 11. Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit effecit. 12. Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis tutus sis et cum deponere cupias vitare non possis? 13. An praesidio sunt amici, quos non virtus sed fortuna conciliat? sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum. 14. Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
[3m5]
Qui se volet esse potentem,
animos domet ille feroces
nec victa libidine colla
foedis summittat habenis;
5 etenim licet Indica longe
tellus tua iura tremescat
et serviat ultima Thyle,
tamen atras pellere curas
miserasque fugare querelas
10 non posse potentia non est.
prose 3P6
1. Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est! unde non iniuria tragicus exclamat:
ὦ δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
2. Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius excogitari potest? nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant. 3. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae veritate metitur? 4. Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. 5. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum videatur inglorius. 6. Inter haec vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat.
7. Iam vero quam sit inane, quam futile nobilitatis nomen, quis non videat? quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum. 8. Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. 9. Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur ne a maiorum virtute degeneret.
[3m6]
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu:
unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo;
5 hic clausit membris animos celsa sede petitos;
mortales igitur cunctos edit nobile germen.
Quid genus et proavos strepitis? si primordia vestra
auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.
[3p7]
1. Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? 2. Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! 3. Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget. 4. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. 5. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortorem. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. 6. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
[3m7]
Habet hoc voluptas omnis,
stimulis agit fruentes
apiumque par volantum,
ubi grata mella fudit,
5 fugit et nimis tenaci
ferit icta corda morsu.
[3p8]
1. Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem viae devia quaedam sint nec perducere quemquam eo valeant ad quod se perducturas esse promittunt. 2. Quantis vero implicitae malis sint brevissime monstrabo. Quid enim? pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. 3. Dignitatibus fulgere velis? danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces. 4. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. 5. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. 6. Voluptariam vitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum?
7. Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? 8. Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur, ratione mirandum. 9. Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior! 10. Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. 11. Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolvi.
12. Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
[3m8]
Eheu, quae miseros tramite deuios
abducit ignorantia!
non aurum in viridi quaeritis arbore
nec vite gemmas carpitis,
5 non altis laqueos montibus abditis
ut pisce ditetis dapes
nec vobis capreas si libeat sequi
Tyrrhena captatis vada;
ipsos quin etiam fluctibus abditos
10 norunt recessus aequoris,
quae gemmis niveis unda feracior
vel quae rubentis purpurae
nec non quae tenero pisce vel asperis
praestent echinis litora.
15 Sed quonam lateat quod cupiunt bonum
nescire caeci sustinent
et quod stelliferum transabiit polum
tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
20 opes honores ambiant
et cum falsa gravi mole paraverint
tum vera cognoscant bona.
[3p9]
1. Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit; quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit vera monstrare. 2. – Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere. – An etiam causas cur id ita sit deprehendisti? 3. – Tenui quidem veluti rimula mihi videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. 4. – Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia? – Minime, inquam. 5. – Recte tu quidem: nam si quid est quod in ulla re imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno. – Ita est, inquam. 6. – Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. – Sic videtur. 7. – Quod vero huiusmodi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium veneratione dignissimum? – At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest. 8. – Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. – Addamus, si quidem vera volumus confiteri. 9. – Quid vero? inquit. Obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? 10. Considera vero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius. 11. – Non possum, inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear. 12. – Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. – Consequitur, inquam. 13. – Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum? 14. – Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat, ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri. 15. – Atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiae, potentiae, claritudinis, iucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare substantiam. – Necesse est, inquam.
16. – Hoc igitur quod est unum simplexque natura pravitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur. 17. – Quonam, inquam, modo? – Qui divitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam quam paravit amittat. 18. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem valentia deserit, quem molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas. 19. Qui vero solum posse desiderat profligat opes, despicit voluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. 20. Sed hunc quoque quam multa deficiant vides; fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat. 21. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit ne illud quidem quod desiderat apprehendit. 22. – Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci? – Summam quidem ille beatitudinis velit; sed num in his eam repperiet, quae demonstravimus id quod pollicentur non posse conferre? 23. – Minime, inquam. – In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo vestiganda est. – Fateor, inquam, et hoc nihil dici verius potest.
24. – Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in adversum mentis intuitum; ibi enim veram quam promisimus, statim videbis. 25. – Atqui haec, inquam, vel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris. 26. Nam, nisi fallor, ea vera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reverendum, celebrem laetumque perficiat. 27. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. 28. – O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris! – Quidnam? inquam. 29. – Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre? – Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. 30. – Haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam dare bona mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. – Assentior, inquam. 31. – Quoniam igitur agnovisti quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde veram hanc petere possis agnoscas. – Id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto. 32. – Sed cum, uti in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem repperire mereamur? 33. – Invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. – Recte, inquit; ac simul ita modulata est:
[3m9]
O qui perpetua mundum ratione gubernas,
terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo
ire iubes stabilisque manens das cuncta moveri,
quem non externae pepulerunt fingere causae
5 materiae fluitantis opus verum insita summi
forma boni livore carens, tu cuncta superno
ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
mundum mente gerens similique in imagine formans
perfectasque iubens perfectum absolvere partes.
10 Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,
arida conveniant liquidis, ne purior ignis
evolet aut mersas deducant pondera terras.
Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem
conectens animam per consona membra resolvis;
15 quae cum secta duos motum glomeravit in orbes,
in semet reditura meat mentemque profundam
circuit et simili convertit imagine caelum.
Tu causis animas paribus vitasque minores
provehis et levibus sublimes curribus aptans
20 in caelum terramque seris, quas lege benigna
ad te conversas reduci facis igne reverti.
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
da fontem lustrare boni, da luce reperta
in te conspicuos animi defigere visus.
25 Dissice terrenae nebulas et pondera molis
atque tuo splendore mica; tu namque serenum,
tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
principium, vector, dux, semita, terminus idem.
[3p10]
1. Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma vidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. 2. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum, quale paulo ante definisti, in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. 3. Sed quin exsistat sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit; omne enim quod imperfectum esse dicitur id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. 4. Quo fit ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata unde illud quod imperfectum perhibetur exstiterit, ne fingi quidem potest. 5. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. 6. Quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. – Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est. 7. – Quo vero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? 8. Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat. 9. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. 10. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. – Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat. 11. – Sed quaeso, inquit, te, vide quam id sancte atque inviolabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. – Quonam, inquam, modo? 12. – Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam. 13. Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis; sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. 14. Quod si natura quidem inest sed est ratione diversum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest quis haec diversa coniunxerit. 15. postremo, quod a qualibet re diversum est id non est illud a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui natura, id summum bonum non est; quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. 16. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere; quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim. – Rectissime, inquam. 17. – Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. – Ita est, inquam. – Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. – Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. 18. – Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diversa sint esse non possunt. 19. Etenim quae discrepant bona non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. 20. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus: quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa divinitas. 21. – Nihil, inquam, nec reapse verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi
potest.
22. – Super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. 23. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa divinitas, divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. 24. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. 25. Omnis igitur beatus deus. Sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos. 26. – Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum sive porisma sive corollarium vocari mavis.
27. – Atqui hoc quoque pulchrius nihil est quod his adnectendum esse ratio persuadet. – Quid? inquam. 28. – Cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur? 29. – Vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. – Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? – Ac summum quidem, inquam. 30 – Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque, claritas ac voluptas beatitudo esse iudicatur. 31. Quid igitur, haecine omnia, [bonum], sufficientia, potentia ceteraque, veluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur? 32. – Intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed quid constituas audire desidero. 33. – Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent; haec est enim partium natura ut unum corpus diversa componant. 34. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt. Minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse coniuncta, quod fieri nequit. 35. – Id quidem, inquam, dubium non est, sed id quod restat exspecto. 36. – Ad bonum vero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur; idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. 37. Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum id expeti nullo modo potest. 38. Contraque etiam quae natura bona non sunt, tamen, si esse videantur, quasi vere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. 39. Cuius vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari, veluti si salutis causa quispiam velit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. 40. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. 41. Sed propter quod cetera optantur beatitudinem esse concessimus: quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. 42. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam. – Nihil video cur dissentire quispiam possit. 43. – Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus. – Ita, inquam. – Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.
[3m10]
Huc omnes pariter venite capti,
quos fallax ligat improbis catenis
terrenas habitans libido mentes:
haec erit vobis requies laborum,
5 hic portus placida manens quiete,
hoc patens unum miseris asylum.
Non quicquid Tagus aureis harenis
donat aut Hermus rutilante ripa
aut Indus calido propinquus orbi
10 candidis miscens virides lapillos
inlustrent aciem magisque caecos
in suas condunt animos tenebras.
Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
infimis tellus aluit cavernis;
15 splendor quo regitur vigetque caelum
vitat obscuras animae ruinas;
hanc quisquis poterit notare lucem
candidos Phoebi radios negabit.
[3p11]
1. Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. 2. – Tum illa: Quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoveris? 3. – Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere. 4. – Atqui hoc verissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. – Manebunt.
5. – Nonne, inquit, monstravimus ea quae appetuntur pluribus idcirco vera perfectaque bona non esse quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse? tum autem verum bonum fieri cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? 6. – Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest. 7. – Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec, ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit? – Ita, inquam, videtur. 8. – Sed omne quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis, an minime? – Ita est. 9. – Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diversus effectus. – Negare, inquam, nequeo.
10. – Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolvi pariter atque unum esse destiterit? – Quonam modo? 11. – Ut in animalibus, inquit: cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal vocatur, cum vero haec unitas utriusque separatione dissolvitur, interire, nec iam esse animal liquet; 12. ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana visitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. 13. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum vero unum esse desinit, interire. – Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur.
14. – Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corruptionemque desideret? 15. – Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil invenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. 16. Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat. 17. Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. 18. – Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis, primum sibi convenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. 19. Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant. 20. Sed dat cuique natura quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat. 21. Quid quod omnes velut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? 22. Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? 23. Iam vero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur! 24. Quae omnia non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi, veluti quasdam machinas esse quis nesciat? 25. Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? 26. Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conveniunt? 27. Porro autem, quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. 28. Iam vero quae dura sunt, ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissolvantur resistunt. 29. Quae vero liquentia, ut aer atque aqua, facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur; ignis vero omnem refugit sectionem.
30. Neque nunc nos de voluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes. 31. Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae voluntatibus, verum ex naturae principiis venit. 32. Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur, contraque illud, quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet voluntas. 33. Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, ut, quoad possunt naturaliter manere desiderent.
34. Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem. 35. – Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta videbantur. 36. – Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. – Verum est, inquam. 37. – Omnia igitur, inquit, unum desiderant. – Consensi. – Sed unum id ipsum monstravimus esse quod bonum. – Ita quidem. 38. – Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet: ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. 39. – Nihil, inquam, verius excogitari potest; nam vel ad nihil unum cuncta referuntur et uno, veluti vertice, destituta sine rectore fluitabunt aut, si quid est ad quod universa festinent, id erit omnium summum bonorum. 40. Et illa: Nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. – Quid? inquam. 41. – Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto quod desideratur ab omnibus; quod, quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
[3m11]
Quisquis profunda mente vestigat verum
cupitque nullis ille deviis falli
in se revolvat intimi lucem visus
longosque in orbem cogat inflectens motus
5 animumque doceat quicquid extra molitur
suis retrusum possidere thesauris;
dudum quod atra texit erroris nubes
lucebit ipso perspicacius Phoebo.
Non omne namque mente depulit lumen
10 obliviosam corpus invehens molem;
haeret profecto semen introrsum ueri
quod excitatur ventilante doctrina.
Nam cur rogati sponte recta censetis,
ni mersus alto viveret fomes corde?
15 quodsi Platonis Musa personat verum,
quod quisque discit immemor recordatur.
[3p12]
1. Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior; nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. 2. – Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis, quod te dudum nescire confessus es. – Quid? inquam. 3. – Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. – Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
4. – Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. – Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam breviter exponam. 5. Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset qui tam diversa coniungeret. 6. coniuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret. 7. Non tam vero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset qui has mutationum varietates manens ipse disponeret. 8. Hoc, quicquid est, quo condita manent atque agitantur usitato cunctis vocabulo deum nomino.
9. – Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas. 10. Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? – Ita quidem. 11. – Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. – Id, inquam, ita est necessarium. 12. – Per se igitur solum cuncta disponit? – Negari, inquam, nequit. 13. – Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. – Memini, inquam. 14. – Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur. 15. – Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. 16. – Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. – Quid? inquam. 17. – Cum deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin voluntaria regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia contemperataque rectori sponte convertant? 18. – Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. 19. – Nihil est igitur, quod naturam servans deo contra ire conetur? – Nihil, inquam. 20. – Quodsi conetur? ait. Num tandem proficiet quicquam adversus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? – Prorsus, inquam, nihil valeret. 21. – Non est igitur aliquid quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere? – Non, inquam, arbitror. 22. – Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suaviterque disponit. 23. – Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, verum multo magis haec ipsa quibus uteris verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat! 24. – Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. 25. Sed visne rationes ipsas invicem collidamus? forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliat. – Tuo, inquam, arbitratu. 26. – Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit. – Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat. 27. – Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. – Nihil, inquam. 28. – Num igitur deus facere malum potest? – Minime, inquam. 29. – Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit qui nihil non potest. 30. – Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc vero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam divinae simplicitatis orbem complicas? 31. Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. 32. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset, quasi munusculum dabas. 33. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas, quod ab omni rerum natura peteretur. 34. Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas volentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. 35. Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. 36. – Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. 37. Ea est enim divinae forma substantiae ut neque in
externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait,
πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκῳ
rerum orbem mobilem rotat dum se immobilem ipsa conservat. 38. Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitavimus, nihil est quod admirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.
[3m12]
Felix, qui potuit boni
fontem visere lucidum,
felix, qui potuit gravis
terrae solvere vincula.
5 Quondam funera coniugis
vates Threicius gemens
postquam flebilibus modis
silvas currere mobiles,
amnes stare coegerat
10 iunxitque intrepidum latus
saevis cerva leonibus
nec visum timuit lepus
iam cantu placidum canem,
cum flagrantior intima
15 fervor pectoris ureret
nec, qui cuncta subegerant,
mulcerent dominum modi,
immites superos querens
infernas adiit domos.
20 Illic blanda sonantibus
chordis carmina temperans
quicquid praecipuis deae
matris fontibus hauserat,
quod luctus dabat impotens,
25 quod luctum geminans amor
deflet Taenara commovens
et dulci veniam prece
umbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus novo
30 captus carmine ianitor;
quae sontes agitant metu
ultrices scelerum deae
iam maestae lacrimis madent;
non Ixionium caput
35 velox praecipitat rota
et longa site perditus
spernit flumina Tantalus;
vultur dum satur est modis
non traxit Tityi iecur.
40 Tandem “vincimur” arbiter
umbrarum miserans ait.
“Donamus comitem viro
emptam carmine coniugem;
sed lex dona coherceat,
45 ne dum Tartara liquerit
fas sit lumina flectere”.
Quis legem det amantibus?
maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
50 Orpheus Eurydicen suam
vidit, perdidit, occidit.
Vos haec fabula respicit
quicumque in superum diem
mentem ducere quaeritis;
55 nam qui Tartareum in specus
victus lumina flexerit,
quicquid praecipuum trahit
perdit dum videt inferos.
LIBER QUARTUS
[4p1]
1. Haec cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego, nondum penitus insiti maeroris oblitus, intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: 2. O, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. 3. Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras. 4. At huic aliud maius adiungitur: nam imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. 5. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis dei, nemo satis potest nec ammirari nec conqueri. 6. Tum illa: Et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti velut patris familias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent. 7. Sed non ita est: nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconvulsa servantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. 8. Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit agnovisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, viam tibi quae te domum revehat ostendam. 9. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.
[4m1]
Sunt etenim pennae volucres mihi
quae celsa conscendant poli;
quas sibi cum velox mens induit
terras perosa despicit,
5 aeris immensi superat globum
nubesque postergum videt
quique agili motu calet aetheris
transcendit ignis verticem,
donec in astriferas surgat domos
10 Phoeboque coniungat vias
aut comitetur iter gelidi senis
miles corusci sideris
vel quocumque micans nox pingitur
recurrat astri circulum
15 atque ubi iam exhausti fuerit satis
polum relinquat extimum
dorsaque velocis premat aetheris
compos verendi luminis.
Hic regum sceptrum dominus tenet
20 orbisque habenas temperat
et volucrem currum stabilis regit
rerum coruscus arbiter.
Huc te si reducem referat via
quam nunc requiris immemor,
25 “haec”, dices, “memini, patria est mihi,
hinc ortus, hic sistam gradum”.
Quodsi terrarum placeat tibi
noctem relictam visere,
quos miseri torvos populi timent
30 cernes tyrannos exsules.
[4p2]
1. Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis! nec dubito quin possis efficere, tu modo quem excitaveris ne moreris. 2. – Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. 3. nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. 4. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
5. Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas: quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. 6. Deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque quod non vult, at si potestas absit voluntas frustra sit. 7. Quo fit ut, si quem videas adipisci velle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod voluerit defuisse valentiam dubitare non possis. – Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. 8. – Quem vero effecisse quod voluerit videas, num etiam potuisse dubitatis? – Minime. 9. – Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. – Fateor, inquam. 10. – Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? – Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. 11. – Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? – minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. 12. – Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur? – Ita, inquam, consequens est. 13. – Sed certum est adeptione boni bonos fieri? – Certum. – Adipiscuntur igitur boni quod appetunt? – Sic videtur. 14. – Mali vero si adipiscerentur quod appetunt, bonum, mali esse non possent. – Ita est. 15. – Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui vero mali sint imbecilles? 16. – Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
17. – Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime administrare queat, alio vero modo quam naturae convenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis? 18. – Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero. 19. – Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? – Minime, inquam. 20. – Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? – Ne hoc quidem, inquam. 21. – Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet aliusque, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure valentior existimari potest? 22. – Contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo, qui idem nequeat, valentior sit nullus ambigat. 23. – Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas? 24. – Minime, inquam; nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim bonos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecilles. 25. – Recte, inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae.
26. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coacervabo rationes; vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. 27. Et quid, si hoc tam magno ac paene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? 28. Considera vero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia aut ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus, quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum vires eminent. 29. Sicut enim eum, qui pedibus incedens ad eum locum usque pervenire potuisset quod nihil ulterius pervium iaceret, incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est, apprehendit potentissimum necesse est iudices. 30. Ex quo fit, quod huic obiacet, ut [idem] scelesti viribus omnibus videantur esse deserti. 31. Cur enim relicta virtute vitia sectantur? inscitiane bonorum? sed quid enervatius ignorantiae caecitate? an sectanda noverunt, sed transversos eos libido praecipitat? sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari vitio nequeunt. 32. An scientes volentesque bonum deserunt, ad vitia deflectunt? sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt pariter quoque esse desistunt. 33. Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. 34. Nam qui mali sunt, eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. 35. Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. 36. Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. 37. Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negaverim, sed haec eorum potentia non a viribus sed ab imbecillitate descendit. 38. Possunt enim mala, quae minime valerent si in bonorum efficientia manere potuissent. 39. Quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. – Perspicuum est. 40. – Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae vis: summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus. – Ita est, inquam. – Sed idem, inquit, facere malum nequit. – Minime. 41. – Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? – Nisi quis insaniat, nemo. – Atqui idem possunt mala. – Utinam quidem, inquam, non possent! 42. – Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. 43. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. 44. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est: liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. 45. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos vero exercere quidem quod libeat, quod vero desiderent explere non posse. 46. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.
[4m2]
Quos vides sedere celsos solii culmine reges,
purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
ore torvo comminantes, rabie cordis anhelos,
detrahat si quis superbis vani tegmina cultus,
5 iam videbit intus artas dominos ferre catenas;
hinc enim libido versat avidis corda venenis,
hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet.
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
10 non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.
[4p3]
1. videsne igitur quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? in quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. 2. Rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur, iacet praemium corona. 3. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum. 4. Atqui hoc a bonis non potest separari: neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. 5. Quantumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet; neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. 6. Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit. 7. Postremo, cum omne praemium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? 8. At cuius praemii? omnium pulcherrimi maximique: memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige. 9. Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. 10. Sed qui beati sint deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. 11. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat: nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in boni praemio videmus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. 12. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam vero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat. 13. Si igitur sese ipsi aestimare velint, possuntne sibi supplicii expertes videri quos omnium malorum extremo nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit?
14. Vide autem ex adversa parte bonorum quae improbos poena comitetur: omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti; cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse videatur. 15. Hoc igitur modo quicquid a bono deficit, esse desistit. Quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. Sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat: quare versi in malitiam, humanam quoque amisere naturam. 16. Sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas; evenit igitur ut quem transformatum vitiis videas hominem aestimare non possis. 17. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor: lupis similem dixeris. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet: cani comparabis. 18. Insidiator occultus surripuisse fraudibus gaudet: vulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit: leonis animum gestare credatur. 19. Pavidus ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet: asinum vivit. 20. Levis atque inconstans studia permutat: nihil avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur: sordidae suis voluptate detinetur. 21. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.
[4m3]
Vela Neritii ducis
et vagas pelago rates
Eurus appulit insulae,
pulchra qua residens dea
5 Solis edita semine
miscet hospitibus novis
tacta carmine pocula.
quos ut in varios modos
vertit herbipotens manus,
10 hunc apri facies tegit,
ille Marmaricus Leo
dente crescit et unguibus;
hic lupis nuper additus
flere dum parat ululat,
15 ille tigris ut Indica
tecta mitis obambulat.
Sed licet variis malis
numen Arcadis alitis
obsitum miserans ducem
20 peste solverit hospitis,
iam tamen mala remiges
ore pocula traxerant,
iam sues Cerealia
glande pabula verterant
25 et nihil manet integrum
voce, corpore perditis.
Sola mens stabilis super
monstra quae patitur gemit.
O levem nimium manum
30 nec potentia gramina,
membra quae valeant licet,
corda vertere non valent!
Intus est hominum vigor
arce conditus abdita.
35 Haec venena potentius
detrahunt hominem sibi,
dira quae penitus meant
nec nocentia corpori
mentis vulnere saeviunt.
[4p4]
1. Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quo‹d eo›rum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem. 2. – Nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur. 3. Etenim, quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. 4. Nam si miserum est voluisse prava, potuisse miserius est, sine quo voluntatis miserae langueret effectus. 5. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos videas scelus velle, posse, perficere. 6. – Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant, patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer exopto. 7. – Carebunt, inquit, ocius quam vel tu forsitan velis vel illi sese aestiment esse carituros; neque enim est aliquid in tam brevibus vitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet. 8. Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur. Quod quidem illis miseriae modum statuit; nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam. 9. Quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret: etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. 10. Tum ego: mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium convenire cognosco. 11. – Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est vel falsum aliquid praecessisse demonstret vel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. 12. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum videatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. 13. – Quidnam? inquam. – Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. 14. Neque id nunc molior quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi; sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. 15. – Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? – Et illa: Bonos, inquit, esse felices, malos vero miseros nonne concessimus? – Ita est, inquam. 16. – Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni admixtione miseria est? – Sic, inquam, videtur. 17. – Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est, malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione relevatur? – Quidni? inquam. 18. – Sed puniri improbos iustum, impunitos vero elabi iniquum esse manifestum est. – Quis id neget? 19. – Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit, bonum esse omne quod iustum est contraque quod iniustum est malum. 20. – Liquere respondi. – Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque, cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. 21. – Negare non possum. – Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. 22. – Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt; sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? 23. – Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri puto; sed nunc de his disserere consilium non est.
24. Id vero hactenus egimus ut quae indignissima tibi videbatur malorum potestas, eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare, videres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam, quam cito finiri precabaris, nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam vero si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. 25. Cui sententiae consequens est ut tum demum gravioribus suppliciis urgeantur cum impuniti esse creduntur.
26. Tum ego: Cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici verius puto; at si ad hominum iudicia revertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda videantur? 27. – Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere similesque avibus sunt, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem. 28. Vide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaveris: nihil opus est iudice praemium deferente, tu te ipse excellentioribus addidisti; 29. studium ad peiora deflexeris: extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti, veluti, si vicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse videaris. 30. At vulgus ista non respicit. Quid igitur, hisne accedamus, quos beluis similes esse monstravimus? 31. Quid? Si quis amisso penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num videntes eadem caeco putaremus? 32. Nam ne illud quidem adquiescent, quod aeque validis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. 33. – Vellem, inquam, has ipsas audire rationes. – Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? – Minime. 34. – Infelices vero esse qui sint improbi, multipliciter liquet. – Ita, inquam. – Qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas. – Convenit, inquam. 35. – Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? – Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. 36. – Miserior igitur tibi iniuriae illator quam acceptor esse videretur. 37. – Consequitur, inquam. – Hac igitur aliisque causis, ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam. 38. Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores; pro his enim qui grave quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium veluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent. 39. Quo pacto defensorum opera vel tota frigeret vel, si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur. 40. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. 41. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur: nam bonos quis nisi stultissimus oderit? – malos vero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.
[4m4]
Quid tantos iuvat excitare motus
et propria fatum sollicitare manu?
si mortem petitis, propinquat ipsa
sponte sua volucres nec remoratur equos.
5 Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
dente petunt, idem se tamen ense petunt.
An distant quia dissidentque mores,
iniustas acies et fera bella movent
alternisque volunt perire telis?
10 Non est iusta satis saevitiae ratio.
Vis aptam meritis vicem referre?
dilige iure bonos et miseresce malis.
[4p5]
1. Hic ego: video, inquam, quae sit vel felicitas vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. 2. Sed in hac ipsa fortuna populari nonnihil boni malive inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens urbe florere. 3. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. 4. Cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia virtutum mali rapiant, vehementer admiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. 5. Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem; nunc stuporem meum deus rector exaggerat. 6. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre videatur? 7. – Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
[4m5]
Si quis Arcturi sidera nescit
propinqua summo cardine labi,
cur regat tardus plaustra Bootes
mergatque seras aequore flammas,
5 cum nimis celeres explicet ortus,
legem stupebit aetheris alti.
Palleant plenae cornua lunae
infecta metis noctis opacae,
quaeque fulgenti texerat ore,
10 confusa Phoebe detegat astra:
commovet gentes publicus error
lassantque crebris pulsibus aera.
Nemo miratur flamina Cori
litus frementi tundere fluctu
15 nec nivis duram frigore molem
fervente Phoebi solvier aestu.
Hic enim causas cernere promptum est,
illic latentes pectora turbant.
Cuncta quae rara provehit aetas
20 stupetque subitis mobile vulgus –
cedat inscitiae nubilus error,
cessent profecto mira videri!
[4p6]
1. Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere velatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. 2. – Tum illa paulisper arridens: ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam vocas, cui vix exhausti quicquam satis sit. 3. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae velut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit modus nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. 4. In hac enim de providentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione divina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. 5. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti, tamen aliquid deliberare conabimur. 6. Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes. – Ut libet, inquam.
7. Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit: Omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo movetur modo causas, ordinem, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. 8. Haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem regendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divinae intellegentiae puritate conspicitur, providentia nominatur; cum vero ad ea quae movet atque disponit refertur, fatum a veteribus appellatum est. 9. Quae diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit; nam providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit, fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. 10. Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in divinae mentis adunata prospectum, providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur. 11. Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero; ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit. 12. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato vero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. 13. Sive igitur famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur, seu anima seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica virtute seu daemonum varia sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem.
14. Quo fit ut omnia quae fato subsunt providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent; ea vero sunt quae, primae propinqua divinitati, stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. 15. Nam ut orbium circa eundem cardinem sese vertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam, circa quem versentur, exsistit, extimus vero maiore ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat: simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem vicinius petit. 16. Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. 17. Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem.
18. Ea series caelum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus. 19. Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit; quae cum ab immobilis providentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. 20. Ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. 21. Quo fit ut, tametsi vobis, hunc ordinem minime considerare valentibus, confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. 22. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes pravus error avertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
23. Quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? 24. Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosve censuerunt, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit? 25. Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. 26. Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, velut in corporibus dici solet, animorum? 27. Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis vero amara conveniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam vero acribus adiuvantur. 28. At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. 29. Quid vero aliud animorum salus videtur esse quam probitas, quid aegritudo quam vitia? quis autem alius vel servator bonorum vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus? 30. Qui cum ex alta providentiae specula respexit, quid unicuique conveniat agnoscit et quod convenire nouit accommodat. 31. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
32. Nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina profunditate perstringam, de hoc, quem tu iustissimum et aequi servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum videtur. 33. Et victricem quidem causam dis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. 34. Hic igitur quicquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio. 35. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo divinum iudicium pariter humanumque consentiat: sed est animi viribus infirmus, cui si quid eveniat adversi desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam: 36. parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit adversitas, ne cui non convenit laborare patiatur. 37. Est alius cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus: hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia iudicat, adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. 38. Nam ut quidam me quoque excellentior:
ἀνδρὸς δὴ ἰεροῦ δέμας αἰθέρες οἰκοδόμησαν.
39. Fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. 40. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit: quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient, alios duris agitat, ut virtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. 41. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. 42. Nonnulli venerandum saeculi‹s› nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt invictam malis esse virtutem; quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere videntur fiant, nulla dubitatio est.
43. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis. 44. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant; quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent tum ipsos quibus invehuntur emendant. Laeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare, quam famulari saepe improbis cernant. 45. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo providentia collatae pecuniae remedio medetur. 46. Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne, cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio; mutabit igitur mores ac, dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. 47. Alios in cladem meritam praecipitvuit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. 48. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. 49. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant?
50. Ex quo saepe summa illa providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. 51. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. 52. Sola est enim divina vis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. 53. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno providentiae liceat temeritati.
Ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ᾽ ἀγορεύειν.
54. Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. 55. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. 57. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. 58. Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.
[4m6]
Si vis celsi iura Tonantis
pura sollers cernere mente,
aspice summi culmina caeli;
illic iusto foedere rerum
5 veterem servant sidera pacem.
Non sol rutilo concitus igne
gelidum Phoebes impedit axem
nec quae summo vertice mundi
flectit rapidos Ursa meatus
10 numquam occiduo lota profundo
cetera cernens sidera mergi
cupit Oceano tinguere flammas;
semper vicibus temporis aequis
Vesper seras nuntiat umbras
15 revehitque diem Lucifer almum.
Sic aeternos reficit cursus
alternus amor, sic astrigeris
bellum discors exsulat oris.
Haec concordia temperat aequis
20 elementa modis, ut pugnantia
vicibus cedant humida siccis
iungantque fidem frigora flammis,
pendulus ignis surgat in altum
terraeque graves pondere sidant.
25 His de causis vere tepenti
spirat florifer annus odores,
aestas Cererem fervida siccat,
remeat pomis gravis autumnus,
hiemem defluus inrigat imber.
30 Haec temperies alit ac profert
quicquid vitam spirat in orbe;
eadem rapiens condit et aufert,
obitu mergens orta supremo.
Sedet interea conditor altus
35 rerumque regens flectit habenas,
rex et dominus, fons et origo,
lex et sapiens arbiter aequi,
et quae motu concitat ire
sistit retrahens ac vaga firmat;
40 nam nisi rectos revocans itus
flexos iterum cogat in orbes,
quae nunc stabilis continet ordo
dissaepta suo fonte fatiscant.
Hic est cunctis communis amor
45 repetuntque boni fine teneri,
quia non aliter durare queant
nisi converso rursus amore
refluant causae quae dedit esse.
[4p7]
1. Iamne igitur vides quid haec omnia quae diximus consequatur? – Quidnam? inquam. 2. – Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. – Et qui id, inquam, fieri potest? 3. – Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda vel aspera tum remunerandi exercendive bonos tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona, quam vel iustam constat esse vel utilem. 4. – Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. 5. Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. – Qui? inquit. 6. – Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam. 7. – Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur? – Ut placet, inquam. 8. – Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? – Ita est, inquam. 9. – Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest? – Fateor, inquam. – Bona igitur? – Quidni? 10. – Sed haec eorum est qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt. – Negare, inquam, nequeo. 11. – Quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? – Nequaquam, verum, uti est, ita quoque esse optimam censet. 12. – Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat? 13. – Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam. 14. – Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus. – Quid? inquam. 15. – Ex his enim, ait, quae concessa sunt evenit eorum quidem qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam. 16. – Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri. 17. – Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus. 18. Utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi vero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. 19. Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis; neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis. 20. Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. 21. Firmis medium viribus occupate: quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. 22. In vestra enim situm manu qualem vobis fortunam formare malitis; omnis enim quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.
[4m7]
Bella bis quinis operatus annis
ultor Atrides Phrygiae ruinis
fratris amissos thalamos piavit;
ille dum Graiae dare vela classi
5 optat et ventos redimit cruore,
exuit patrem miserumque tristis
foederat natae iugulum sacerdos.
Flevit amissos Ithacus sodales,
quos ferus vasto recubans in antro
10 mersit immani Polyphemus alvo;
sed tamen caeco furibundus ore
gaudium maestis lacrimis rependit.
Herculem duri celebrant labores:
ille Centauros domuit superbos,
15 abstulit saevo spolium leoni,
fixit et certis volucres sagittis,
poma cernenti rapuit draconi
aureo laevam gravior metallo,
Cerberum traxit triplici catena,
20 victor immitem posuisse fertur
pabulum saevis dominum quadrigis,
Hydra combusto periit veneno,
fronte turpatus Achelous amnis
ora demersit pudibunda ripis,
25 stravit Antaeum Libycis harenis,
Cacus Evandri satiavit iras,
quosque pressurus foret altus orbis
saetiger spumis umeros notavit;
ultimus caelum labor inreflexo
30 sustulit collo pretiumque rursus
ultimi caelum meruit laboris.
ite nunc, fortes, ubi celsa magni
ducit exempli via. Cur inertes
terga nudatis? superata tellus
35 sidera donat.
LIBER QUINTUS
[5p1]
1. Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda vertebat. 2. Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed, quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. 3. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. 4. Tum illa: Festino, inquit, debitum promissionis absolvere viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire. 5. Haec autem, etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt, verendumque est ne deviis fatigatus, ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. 6. – Ne id, inquam, prorsus vereare; nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere. 7. Simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
8. Tum illa: Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno. Quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? 9. Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est, cui nemo umquam veterum refragatus est; quamquam id illi non de operante principio sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. 10. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definivimus.
11. – Quid igitur? inquam. Nihilne est quod vel casus vel fortuitum iure appellari queat? an est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista conveniant? 12. – Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit. – Quonam, inquam, modo? 13. – Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inveniat. 14. Hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprovisus inopinatusque concursus casum videtur operatus. 15. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. 16. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione provenit. 17. Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse convenit atque concurrit. 18. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur eventum. 19. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiae fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit.
[5m1]
Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
et mox abiunctis dissociantur aquis.
5 Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
confluat alterni quod trahit unda vadi,
convenient puppes et vulsi flumine trunci
mixtaque fortuitos implicet unda modos;
quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
10 gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
Sic quae permissis fluitare videtur habenis
fors patitur frenos ipsaque lege meat.
[5p2]
1. Animadverto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio. 2. Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas, an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? 3. – Est, inquit; neque enim fuerit ulla rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii. 4. Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit. 5. quod vero quis optandum esse iudicat petit, refugit vero quod aestimat esse fugiendum. 6. Quare quibus in ipsis inest ratio etiam volendi nolendique libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. 7. Nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas. 8. humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligantur; 9. extrema vero est servitus cum vitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. 10. Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam invexere sibi adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria libertate captivae. 11. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
[5m2]
Πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν
puro clarum lumine Phoebum
melliflui canit oris Homerus;
qui tamen intima viscera terrae
5 non valet aut pelagi radiorum
infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis:
huic ex alto cuncta tuenti
nulla terrae mole resistunt,
10 non nox astris nubibus obstat;
quae sint, quae fuerint veniantque
uno mentis cernit in ictu;
quem quia respicit omnia solus
verum possis dicere solem.
[5p3]
1. Tum ego: en, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor. 2. – Quaenam, inquit, ista est? iam enim quibus pertubere, coniecto. 3. – Nimium, inquam, adversari ac repugnare videtur praenoscere universa deum et esse ullum libertatis arbitrium. 4. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, evenire necesse est quod providentia futurum esse praeviderit. 5. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim vel factum aliud ullum vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia divina praesenserit. 6. Nam si aliorsum quam provisa sunt detorqueri valent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta; quod de deo credere nefas iudico.
7. Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere. 8. Aiunt enim non ideo quid esse eventurum quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. 9. Neque enim necesse esse contingere quae providentur, sed necesse esse quae futura sunt provideri; quasi vero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas providentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.
10. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat veram esse necesse est; atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. 11. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis. 12. Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius vera est quoniam quempiam sedere praecessit. 13. Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas. 14. Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt providentur, non vero ideo quoniam providentur eveniunt, nihilo minus tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est evenire provisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est.
15. Iam vero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur! 16. Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura, quoniam sunt eventura providere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse providentiae? 17. Ad haec, sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est; sic fit igitur ut eventus praescitae rei nequeat evitari. 18. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. 19. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? 20. Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur, esse aliter atque concipitur nequit. 21. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit.
22. Quid igitur, quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? 23. Nam si inevitabiliter eventura censet quae etiam non evenire possibile est, fallitur; quod non sentire modo nefas est sed etiam voce proferre. 24. At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit? 25. Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae:
quicquid dicam aut erit aut non?
26. Quid etiam divina providentia humana opinione praestiterit, si uti homines incerta iudicat quorum est incertus eventus? 27. Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quae futura firmiter ille praescierit. 28. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens, sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat et constringit eventum.
29. Quo semel recepto, quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. 30. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. 31. idque omnium videbitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, vel puniri improbos vel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit voluntas sed futuri cogit certa necessitas. 32. Nec vitia igitur nec virtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio; quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut vitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem.
33. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est; quid enim vel speret quisque vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit? 34. Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur; qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse videantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. 35. Quae si, recepta futurorum necessitate, nihil virium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi connecti atque adhaerere possimus? 36. Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.
[5m3]
Quaenam discors foedera rerum
causa resolvit? quis tanta deus
veris statuit bella duobus
ut quae carptim singula constent
5 eadem nolint mixta iugari?
an nulla est discordia veris
semperque sibi certa cohaerent,
sed mens caecis obruta membris
nequit oppressi luminis igne
10 rerum tenues noscere nexus?
sed cur tanto flagrat amore
veri tectas reperire notas?
scitne quod appetit anxia nosse?
sed quis nota scire laborat?
15 at si nescit, quid caeca petit?
quis enim quicquam nescius optet?
aut quis valeat nescita sequi
quove inveniat? quis rep‹p›ertam
queat ignarus noscere formam?
20 an cum mentem cerneret altam
pariter summam et singula norat,
nunc membrorum condita nube
non in totum est oblita sui
summamque tenet singula perdens?
25 igitur quisquis vera requirit
neutro est habitu; nam neque novit
nec penitus tamen omnia nescit,
sed quam retinens meminit summam
consulit alte visa retractans,
30 ut servatis queat oblitas
addere partes.
[5p4]
1. Tum illa: Vetus, inquit, haec est de providentia querela Marcoque Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. 2. Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest admoveri; quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. 3. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moveris expendero.
4. Quaero enim cur illam solventium rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. 5. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non evenire non possunt? 6. Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum? 7. Etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse praescientiam. 8. Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio veniunt ad necessitatem cogantur? Minime. 9. Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit, ut opinor, eadem voluntatis integra atque absoluta libertas. 10. Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse ventura. 11. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret; omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non vero efficit quod designat. 12. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. 13. Iam vero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam.
14. Sed qui fieri potest ut ea non proveniant, quae futura esse providentur? quasi vero nos ea quae providentia futura esse praenoscit non esse eventura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen ut evenirent sui natura necessitatis habuisse. 15. Quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera. 16. Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? Minime; frustra enim esset artis effectus si omnia coacta moverentur. 17. Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. 18. Quare sunt quaedam eventura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. 19. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod, quae nunc fiunt, prius quam fierent eventura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent eventus. 20. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita praescientia futurorum nihil his quae ventura sunt necessitatis importat.
21. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio. 22. dissonare etenim videntur, putasque, si praevideantur, consequi necessitatem, si necessitas desit, minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum. 23. Quod si, quae incerti sunt exitus, ea quasi certa providentur, opinionis id esse caliginem, non scientiae veritatem; aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diversum.
24. Cuius erroris causa quod omnia quae quisque novit ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci aestimat quae sciuntur. 25. Quod totum contra est: omne enim quod cognoscitur non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. 26. Nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter visus aliter tactus agnoscit; ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic vero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit. 27. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. 28. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia iudicat figuram. 29. ratio vero hanc quoque transcendit speciemque ipsam, quae singularibus inest, universali consideratione perpendit. 30. Intellegentiae vero celsior oculus exsistit; supergressa namque universitatis ambitum, ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. 31. In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. 32. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet vel universales species imaginatio contuetur vel ratio capit simplicem formam; sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. 33. Nam et rationis universum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. 34. Ratio quoque cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia vel sensibilia comprehendit. 35. Haec est enim quae conceptionis suae universale ita definit: homo est animal bipes rationale. 36. Quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione vel sensu sed in rationali conceptione considerat. 37. Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque conlustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi. 38. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? 39. Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.
[5m4]
Quondam Porticus attulit
obscuros nimium senes,
qui sensus et imagines
e corporibus extimis
5 credant mentibus imprimi,
ut quondam celeri stilo
mos est aequore paginae
quae nullas habeat notas
pressas figere litteras.
10 Sed mens si propriis vigens
nihil motibus explicat,
sed tantum patiens iacet
notis subdita corporum
cassasque in speculi vicem
15 rerum reddit imagines,
unde haec sic animis viget
cernens omnia notio?
quae vis singula perspicit
aut quae cognita dividit?
20 quae divisa recolligit
alternumque legens iter
nunc summis caput inserit,
nunc decedit in infima,
tum sese referens sibi
25 veris falsa redarguit?
Haec est efficiens magis
longe causa potentior
quam quae materiae modo
impressas patitur notas.
30 Praecedit tamen excitans
ac vires animi movens
vivo in corpore passio,
cum vel lux oculos ferit
vel vox auribus instrepit.
35 Tum mentis vigor excitus
quas intus species tenet
ad motus similes vocans
notis applicat exteris
introrsumque reconditis
40 formis miscet imagines.
[5p5]
1. Quodsi in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis provocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt! 2. Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus cessere substantiis. 3. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur; imaginatio vero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus. 4. ratio vero humani tantum generis, est sicut intellegentia sola divini: quo fit ut ea notitia ceteris praestet, quae suapte natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit.
5. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud universale dicentes quod sese intueri ratio putet? 6. Quod enim sensibile vel imaginabile est, id universum esse non posse; aut igitur rationis verum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam universale consideret. 7. Ad haec si ratio contra respondeat, se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere, illa vero ad universitatis cognitionem aspirare non posse, quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum vero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum: in huiusmodi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
8. Simile est quod humana ratio divinam intellegentiam futura nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri. 9. Nam ita disseris: si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri nequeunt. 10. Harum igitur rerum nulla est praescientia; quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proveniat. 11. Si igitur, uti rationis participes sumus ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus. 12. Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus erigamur: illic enim ratio videbit quod in se non potest intueri; id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen videat ac definita praenotio, neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
[5m5]
Quam variis terras animalia permeant figuris!
namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum;
sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
5 et liquido longi spatia aetheris volatu;
haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
vel virides campos transmittere vel subire silvas.
Quae variis videas licet omnia discrepare formis,
prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus;
10 unica gens hominum celsum levat altius cacumen
atque levis recto stat corpore despicitque terras.
Haec, nisi terrenus male desipis, admonet figura:
qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
15 inferior sidat mens corpore celsius levato.
[5p6]
1. Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere. 2. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. 3. Quid sit igitur aeternitas consideremus; haec enim nobis naturam pariter divinam scientiamque patefacit. 4. Aeternitas igitur est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. 5. Nam quicquid vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum vero iam perdidit; in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. 6. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat vitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur. 7. Non enim totum simul infinitae licet vitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. 8. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper adsistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
9. Unde non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant. 10. Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis vitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod divinae mentis proprium esse manifestum est. 11. Neque deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae. 12. Hunc enim vitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem, et cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso, quod aliquo modo numquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non potest aliquatenus videtur aemulari, alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui volucrisque momenti. Quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse videantur. 13. Quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo. 14. Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum.
15. Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius, omnem temporis supergressa motionem, in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens, omnia, quasi iam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. 16. Itaque si praesentiam pensare velis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. 17. Unde non praevidentia sed providentia potius dicitur, quod porro a rebus infimis constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. 18. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae videant? 19. Num enim quae praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? Minime. 20. Atqui si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia suo cernit aeterno. 21. Quare haec divina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura provenient. 22. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie ventura dinoscit, sicuti vos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem videtis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc voluntarium illud esse necessarium iudicatis. 23. Ita igitur cuncta dispiciens divinus intuitus, qualitatem rerum minime perturbat, apud se quidem praesentium ad condicionem vero temporis futurarum. 24. Quo fit, ut hoc non sit opinio sed veritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse conoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
25. Hic si dicas quod eventurum deus videt id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae veritatis sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. 26. Respondebo namque idem futurum cum ad divinam notionem refertur necessarium, cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. 27. Duae sunt etenim necessitates, simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut, si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est. 28. Quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit. 29. Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis eum tum cum graditur incedere necessarium sit. 30. Eodem igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. 31. Atqui deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur; haec igitur, ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per condicionem divinae notionis, per se vero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. 32. Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae, quamvis eveniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua prius quam fierent etiam non evenire potuissent.
33. Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter divinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eveniet? 34. Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum fiunt non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque quam fieret necesse erat exsistere, alterum vero minime. 35. Ita etiam, quae praesentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud vero de potestate facientium. 36. Haud igitur iniuria diximus, haec, si ad divinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est, si ad se ipsa respicias, singulare.
37. Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare propositum, evacuabo providentiam, cum quae illa praenoscit forte mutavero. 38. Respondebo propositum, te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quove convertas praesens providentiae veritas intuetur, divinam te praescientiam non posse vitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris. 39. Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia divina mutabitur, ut, cum ego nunc hoc nunc aliud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur? 40. Minime. Omne namque futurum divinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac revocat; nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc illud praenoscendi vice, sed uno ictu mutationes tuas manens praevenit atque complectitur. 41. Quam comprehendendi omnia visendique praesentiam non ex futurarum proventu rerum sed ex propria deus simplicitate sortitus est. 42. Ex quo illud quoque resolvitur quod paulo ante posuisti, indignum esse si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. 43. Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta complectens, rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet.
44. Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate voluntatibus praemia poenasque proponunt. 45. Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus visionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans. 46. Nec frustra sunt in deo positae spes precesque, quae, cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. 47. Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite. 48. Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.
No comments:
Post a Comment